Constat manes mortuorum in tragoediis antiquis saepe apparuisse. Poetis tragicis Graecis necessarii erant ut fabulam formarent spectatoresque exterrerent. Seneca manibus ad eadem aliaque peragenda utitur, nam quasi omnes eius tragoediae phantasmatibus abundant. Manes prologos dicentes, ut Thyestis umbra in Agamemnone Tantalique in Thyeste non solum historiam Tantalidarum in memoriam revocant, sed etiam, ante omnia, nequitiam suam ut pestilentiam in regia propagant. Non manes igitur, sed spectra infernalia apellandi sunt. Alii manes, ut Achillis umbra in Troadibus Laiique in Oedipo, ex Erebo ad terram adeunt, sed auditoribus invisibiles sunt. Crudeles, implacabiles poenaeque avidissimi, vitam dramatis personarum male influunt. Advent...