De Plauti nominibus diu inter viros doctos fuit controversia, quae adhuc, eheu! non tot diiudicata est. In veteribus editionibus poeta noster vocatur M. Accius Plautus, quae nomina primum inveniuntur in editionibus, quae saeculo XV in terra Italia prodierunt, neque tamen ullius codicis lectione confirmantur. Nomen autem illud Accius viri docti Itali invenerunt in Epitoma, quam Paulus Diaconus temporibus Caroli Magni composuit e libro Sex. Pompei Festi, qui inscribitur: De verborum significatu. Zie: Prolegomena