Cum evangelium a luvenco versibus latinis translatum perlegimus, iterum iterumque magna poetae peritia movemur; nam cum tam arte, ut ille fecit, sequi vis textum sacrum, magna vero peritia utendi lingua latina tibi opus est. Sed quam bene luvencus efficit ut suaviter possimus legere ea quae nobis proposuit! Clare et eleganter omnia, quae acta sunt per vitam lesu, nobis narrat, et id sine magnis additamentis vel praetermissionibus, ut diligenter totum evangelium e recensione Matthaei possimus percipere.... Zie: Praefati