In opere scientifico professoris Mariani Żurowski scripta problemata fundamentalia iuris canonici attingentia non deficiunt. Quapropter aequum iustumque videtur memoriam eius etiam expositione quidem brevissima fundamentis radicumque iuris ecclesialis honorare. Primo problema ipsum ponitur. Religio christiana unica est quae proprium, a civili independens, ius producit et evolvit. Cum ius proprium ad religionem uti talem necessario non pertineat explorandae sunt rationes legum propriarum quibus christiani vivunt. Secundo quaestiones methodologicae elucidantur. Minus recta videtur methodus quae praefixa notione iuris laborat et elementa ei correspondentia in Ecclesia invenire conatur. Exploranda est autoconscientia Ecclesiae et in luce pone...