Saepe saepius vel sermo currit vel scripto traditur de slavophilismo seu messianismo russico, speciatim vero de extrema ipsius manifestatione in forma panslavismi. Non raro autem sine praecisa cognitione illius de quo agitur. Apud nos enim fere nulla opera de hac re exsiant. Huie ergo indigentiae nostrum conatum declicavimus. Finis est ergo primarius scilicet hujus laboris claras facere notiones slavophilismi et panslavismi, ad quos nonnuli inflammari voluerint. Ulterior finis hujus laboris est demonstrare qua via perventum est ad theologiam Homjakovi, sic dictam theologiam slavophilam, quae hodie tam pollet; in Ecclesia pravoslava orientali non unita, ut sine qua pravoslavia nostris diebus omnino concipi nequit. Examinationi igitur subduxi...