Potestne christianus haec duo amice consociare: negotiis, quae ad hanc fluxam pertinent vitam, insistere, et insimul sui cuiusque perfectioni incumbere? Inter valores eschatologicos necnon illos terrestres facunda cooperatio institui potest. »Nemo perperam sibi cogitatione fingat haec duo inter se pugnare, quae contra compoui apte possunt« dicit Ioannes XXIII. Auctor igitur huius articuli contrarias opiniones examini subiicit. Opinionibus, quae extra castra fictet versantur, recensitis, duas catholicorum solutiones, incarnationistamm, quos appellant, et eschatologistarum amice procedere debere ostendit. Momentosae sunt harum duarum opinionum solutiones in aliis sacrae doctrinae disciplinis vgr. in ascetica-mystica, sociologia, apologetica e...