Ecquis conceptus sicut conceptus n a t u r a e hodie tam perplexus appareat? Positivarum scientiarum mirus progressus methodum earumdem ad omnes campos realitatis ac scientiae extendere praesumit, cum tamen eaedem mvsterio interno scrutando homini imparem dant solutionem. Nec n a t u r a m ad dimensionem socialem restringere, nec societatem loco naturae assumere, cum homo sit re et mente quam societas senior, nec solum ontice sed et psvchologice item ac finaliter. Nec n a t u r a m satis explicat historicismus cum ea quae essentialia ab accidentalibus notis minime distinguat, at sine hac distinctione nihil stabile in humanis negotiis inveniri potest. Naturam concipimus tamquam elementum permanens, jugis sub transmutationibus in suis fundame...