Quaestio principalis est quomodo juvenibus praesentare et significationem diei dominicae explicare. Catechismi tempore praeterito hanc diem modo nimis veterotestamentario tractabant disserendo quid licet et quid non licet hac die facere. Nihil aut parum de hac die utpote celebratione Resurrectionis Domini, de praesentia Domini glorificati inter nos eius fratres etc. sermo erat. Documenta Concilii Vaticani II sub nova luče etiam diem dominicam melius illustrant: dies dominica praesentatur ut memoriale mortis et resurrections Jesu Christi in eucharistia centrum suum habens, ut dies gaudii, relaxationis et requiei a labore. Adest nunc problema maximum quomodo hoc in tempore moderno juvenes die dominica in ecclesia congregare, quia alia ex part...