Instructione Congregationis pro doctrina fidei diei 18. III 1966. matrimonia mixta novis ordinationibus regulantur, quae, si experientia comprobatae fuerint, in ipsum Codicem inserendae erunt. Dispensatio ab Ordinario peti debet, a parte tamen catholica cautiones de prole catholice baptisanda et educanda omnino praestandae sunt, sed, utrum ad validitatem quoque dispensationis requirantur, id ex textu non eruitur. Pars acatholica erga partem catholicam officia sua implendi sincere promittat, quid si praestare no luerit. Ordinarius casum suis adiunctis ad S. Sedem deferat. Cautiones, respective promissiones, in scriptis dandae, de licentia Ordinarii oretenus quoque dari possunt. Si lex civllis catholicae educationi prolis obstet, Ordinarius d...