Illam quam dicunt »dialecticam« amoris coniugalis, quam Vaticanum II expressit in GetS, num. 51, necesse est conari solvere. Qua via vel methodo? Non sane respuendo doctrinam traditionalem de subordinatione finium in matrimonio, sed quaerendo modum conciliandi exigentias autenthici amoris coniugalis cum observantia legum quae transmissioni vitae humanae praesident. Solutio quaerenda non in sola doctrina, sed in valoribus moralibus, praesertum in cultu virtutis castitatis coniugalis. Vereri debemus naturae leges, sed si ars medica solutionem nescit, virtutes morales tum acquisitae tum infusae solutionem invenient semper, sicut apud veros fideles accidit. Et hoc in votis est. Exclusis igitur variis non sat sanis solutionibus propositis, aucto...