Realatio theologica Primae Synodus episcoporum, quae a praeside Commissionis doctrinalis F. card. Šeper lecta est in Synodo 26. X 1967, etsi constituit documentum prorsus sui generis inter documenta magisterii ecclesiastici, valida est affirmatio necessitatis hodiernae ut investigationes theologicae atque progressus in theologia .promoveantur; simul affert indicationes minime spernendas pro processu isto hodierno inevitabili fructuosius componendo. Relatio non immoratur in quaestione ardenti atheismi nec intrat in discutiendas periculosas opiniones, de quibus in Synodo ab initio sermo movebatur, sed aggreditur problema profundius de deposito fidei non tantummodo conservando sed etiam homini hodierno effective communicando. Relatio eo tendit...