De educativo munere familiae sermo in articulo instituitur. Non est quaestio de tali munere in genere, sed prout exerceri potest et debet in nostris circumstantiis socialibus et politicis. Cum enim nostrae familiae religiosae cum educatione atheistica debeat quaereore possibilitatem dialoghi, articulus quaerit fundamentum dialoghi. In humanismo seu in ordine naturali tale fundamentum invenitur. Expositis mutatis circumstantiis sive intra familiam, sive ab extra provenientibus, dicto familiam hodiernam nimis apertam esse, triplex situatio occurrere apparet: aliqui religiosam educationem oppugnant, alii illam ignorant, sed sunt qui conscientiam .religiosam democratice verentur. Quidquid sit, stricta obligatio parentum prolem educandi manet. E...